2 Chronicles 28

Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset: et sedecim annis regnavit in Ierusalem: non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius: sed ambulavit in viis regum Israel, insuper et statuas fudit Baalim. Ipse est, qui adolevit incensum in Valle benennom, et lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium, quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel. Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso. Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae, qui percussit eum, magnamque praedam cepit de eius imperio, et adduxit in Damascum: manibus quoque regis Israel traditus est, et percussus plaga grandi. Occiditque Phacee, filius Romeliae, de Iuda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores: eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum. Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus eius, Elcanam quoque secundum a rege. Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam praedam: pertuleruntque eam in Samariam. Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Obed: qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iuda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas. 10 Insuper filios Iuda, et Ierusalem vultis vobis subiicere in servos et ancillas. quod nequaquam facto opus est: peccastis enim super hoc Domino Deo vestro. 11 Sed audite consilium meum, et reducite captivos, quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis. 12 Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Iohanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Hadali, contra eos, qui veniebant de praelio, 13 et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adiicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel. 14 Dimiseruntque viri bellatores praedam, et universa quae ceperant coram principibus, et omni multitudine. 15 Steteruntque viri, quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos iumentis, et adduxerunt Iericho Civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam. 16 Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium. 17 Veneruntque Idumaei, et percusserunt multos ex Iuda, et ceperunt praedam magnam. 18 Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad Meridiem Iuda: ceperuntque Bethsames, et Aialon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis. 19 Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum. 20 Adduxitque contra eum Thelgathphalnasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit. 21 Igitur Achaz spoliata domo Domini, et domo regum, ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit. 22 Insuper et tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz, 23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit: Dii regum Syriae auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi, cum econtrario ipsi fuerint ruinae ei, et universo Israel. 24 Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit ianuas templi Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis Ierusalem. 25 In omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum. 26 Reliqua autem sermonum eius, et omnium operum suorum priorum et novissimorum scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel. 27 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Ierusalem: neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israel. Regnavitque Ezechias filius eius pro eo.
Copyright information for VulgS