2 Corinthians 1

Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, Ecclesiae Dei, quae est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione, quae operatur tolerantiam earundem passionum, quas et nos patimur: ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. Non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos: 10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, 11 adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multarum personis facierum eius quae in nobis est donationis, per multos gratiae agantur pro nobis. 12 Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei: et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. 13 Non enim alia scribimus vobis, quam quae legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, 14 sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Iesu Christi. 15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis: 16 et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Iudaeam. 17 Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? Aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me EST, et NON? 18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo EST, et NON sed est in illo EST. 19 Dei enim filius Iesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit in illo EST et NON, sed EST in illo fuit. 20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo EST: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. 21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus: 22 qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. 23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: 24 non quia dominamur fidei vestae, sed adiutores sumus gaudii vestri: nam fide statis.
Copyright information for VulgS