2 Kings 15

Anno vigesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iuda. Sedecim annorum erat cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Iechelia de Ierusalem. Fecitque quod erat placitum coram Domino, iuxta omnia quae fecit Amasias pater eius. Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae, et habitabat in domo libera seorsum: Ioatham vero filius regis gubernabat palatium, et iudicabit populum terrae. Reliqua autem sermonum Azariae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David, et regnavit Ioatham filius eius pro eo. Anno trigesimo octavo Azariae regis Iuda, regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus: et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 10 Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes: percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo. 11 Reliqua autem verborum Zachariae, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 12 Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Factumque est ita. 13 Sellum filius Iabes regnavit trigesimo novo anno Azariae regis Iuda: regnavit autem uno mense in Samaria. 14 Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa: venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Iabes in Samaria, et interfecit eum, regnavitque pro eo. 15 Reliqua autem verborum Sellum, et coniuratio eius, per quam tetendit insidias, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 16 Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos eius de Thersa. noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes praegnantes eius, et scidit eas. 17 Anno trigesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria. 18 Fecitque quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel cunctis diebus eius. 19 Veniebat Phul rex Assyriorum in Thersam, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum eius. 20 Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in Thersa. 21 Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 22 Et dormivit Manahem cum patribus suis: regnavitque Phaceia filius eius pro eo. 23 Anno quinquagesimo Azariae regis Iuda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio: 24 et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 25 Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae, dux eius, et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob, et iuxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum, et interfecit eum, regnavitque pro eo. 26 Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 27 Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iuda regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis. 28 Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 29 In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Aion, et Abel Domum, Maacha et Ianoe, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilaeam, et universam Terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios. 30 Coniuravit autem, et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Ioatham filii Oziae. 31 Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 32 Anno secundo Phacee, filii Romeliae regis Israel, regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda. 33 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa, filia Sadoc. 34 Fecitque quod erat placitum coram Domino: iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, operatus est. 35 Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis: ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam. 36 Reliqua autem sermonum Ioatham, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? 37 In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae, et Phacee filium Romeliae. 38 Et dormivit Ioatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in Civitate David patris sui, et regnavit Achaz filius eius pro eo.
Copyright information for VulgS