Acts 13

Erant autem in Ecclesia, quae erat Antiochiae, prophetae, et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus, et Saulus. Ministrantibus autem illis Domino, et ieiunantibus, dixit illis Spiritus sanctus: Segregate mihi Saulum, et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos. Tunc ieiunantes, et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto abierunt Seleuciam; et inde navigaverunt Cyprum. Et cum venissent Salaminam, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum. Habebant autem et Ioannem in ministerio. Et cum perambulassent universam insulam usque ad Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam, Iudaeum, cui nomen erat Barieu, qui erat cum Proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba, et Saulo, desiderabat audire verbum Dei. Resistebat autem illis Elymas magus, (sic enim interpretatur nomen eius) quaerens avertere Proconsulem a fide. Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu sancto, intuens in eum, 10 dixit: O plene omni dolo, et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis iustitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas. 11 Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebrae, et circuiens quaerebat qui ei manum daret. 12 Tunc Proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini. 13 Et cum a Papho navigassent Paulus, et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Ioannes autem discedens ab eis, reversus est Ierosolymam. 14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiae: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt. 15 Post lectionem autem legis, et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. 16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite: 17 Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea, 18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto. 19 Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum, 20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post haec dedit iudices, usque ad Samuel Prophetam. 21 Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta. 22 et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Iessae, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. 23 Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, 24 praedicante Ioanne ante faciem adventus eius baptismum poenitentiae omni populo Israel. 25 Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse? non sum ego, sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere. 26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis huius missum est. 27 Qui enim habitabant Ierusalem, et principes eius hunc ignorantes, et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt, 28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum. 29 Cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his, 31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem: qui usque nunc sunt testes eius ad plebem. 32 Et nos vobis annunciamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est: 33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis vestris resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. 34 Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia. 35 Ideoque et alias dicit: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. 36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. 37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem. 38 Notum igitur sit vobis viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annunciatur, et ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, 39 in hoc omnis, qui credit, iustificatur. 40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in Prophetis: 41 Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, siquis enarraverit vobis. 42 Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec. 43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum, et colentium Deum advenarum, Paulum, et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. 44 Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. 45 Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes. 46 Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes. 47 sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lucem Gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae. 48 Audientes autem Gentes gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. 49 Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. 50 Iudaei autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum, et Barnabam: et eiecerunt eos de finibus suis. 51 At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. 52 Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu sancto.
Copyright information for VulgS