Acts 27

Ut autem iudicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae, ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Iulius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere. Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii. Et pelagus Ciliciae, et Pamphyliae navigantes, venimus Lystram, quae est Lyciae: et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam. Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretae iuxta Salmonem: et vix iuxta navigantes, venimus in locum quendam, qui vocatur Boniportus, cui iuxta erat civitas Thalassa. Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod ieiunium iam praeterisset, consolabatur eos Paulus, 10 dicens eis: Viri, video quoniam cum iniuria, et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio. 11 Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his, quae a Paulo dicebantur. 12 Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phoenicen, hiemare, portum Cretae respicientem ad Africum, et ad Corum. 13 Aspirante autem Austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam. 14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus Typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. 15 Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. 16 In insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham. 17 Qua sublata, adiutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. 18 Valida autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt: 19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt. 20 Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam ablata erat spes omnis salutis nostrae. 21 Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere iniuriam hanc, et iacturam. 22 Et nunc suadeo vobis bono animo esse. amissio enim nullius animae erit ex vobis, praeterquam navis. 23 Astitit enim mihi hac nocte Angelus Dei, cuius sum ego, et cui deservio, 24 dicens: Ne timeas Paule, Caesari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum. 25 Propter quod bono animo estote viri: credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. 26 In insulam autem quandam oportet nos devenire. 27 Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem. 28 Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim. 29 Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quattuor, optabant diem fieri. 30 Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere, 31 dixit Paulus Centurioni, et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. 32 Tunc absciderunt milites funes scaphae, et passi sunt eam excidere. 33 Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie expectantes ieiuni permanetis, nihil accipientes. 34 Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit. 35 Et cum haec dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, coepit manducare. 36 Animaequiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. 37 Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex. 38 Et satiati cibo alleviabant navem, iactantes triticum in mare. 39 Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quendam considerabant habentem littus, in quem cogitabant, si possent, eiicere navem. 40 Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes iuncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum aurae flatum tendebant ad littus. 41 Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. 42 Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent: nequis cum enatasset, effugeret. 43 Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: iussitque eos, qui possent natare, emittere se in mare primos, et evadere, et ad terram exire: 44 et ceteros alios in tabulis ferebant: quosdam super ea, quae de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animae evaderent ad terram.
Copyright information for VulgS