Acts 9

Saulus autem adhuc spirans minarum, et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem Sacerdotum, et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset huius viae viros, ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem. Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de caelo. Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Qui dixit: Quis es Domine? Et ille: Ego sum Iesus, quem tu persequeris. durum est tibi contra stimulum calcitrare. Et tremens, ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere? Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit. 10 Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. 11 Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum, qui vocatur rectus: et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat. 12 (Et vidit virum Ananiam nomine, introeuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.) 13 Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Ierusalem: 14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum. 15 Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel. 16 Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. 17 Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Iesus, qui apparuit tibi in via, qua veniebas ut videas, et implearis Spiritu sancto. 18 Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et visum recepit: et surgens baptizatus est. 19 Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot. 20 Et continuo ingressus in synagogas praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei. 21 Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? 22 Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. 23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Iudaei ut eum interficerent. 24 Notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. 25 Accipientes autem eum discipuli eius nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. 26 Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat se iungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. 27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu. 28 Et erat cum illis intrans, et exiens in Ierusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini. 29 Loquebatur quoque Gentibus, et disputabat cum Graecis: illi autem quaerebant occidere eum. 30 Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Caesaream, et dimiserunt Tarsum. 31 Ecclesia quidem per totam Iudaeam, et Galilaeam, et Samariam habebat pacem, et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione sancti Spiritus replebatur. 32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos, qui habitabant Lyddae. 33 Invenit autem ibi hominem quendam, nomine Aeneam, ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus. 34 Et ait illi Petrus: Aenea, sanet te Dominus Iesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. 35 Et viderunt eum omnes, qui habitabant Lyddae, et Saronae: qui conversi sunt ad Dominum. 36 In Ioppe autem fuit quaedam discipula, nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas. Haec erat plena operibus bonis, et eleemosynis, quas faciebat. 37 Factum est autem in diebus illis, ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in coenaculo. 38 Cum autem prope esset Lydda ad Ioppen, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos. 39 Exurgens autem Petrus venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in coenaculum: et circumsteterunt illum omnes viduae flentes, et ostendentes ei tunicas, et vestes, quas faciebat illis Dorcas. 40 Eiectis autem omnibus foras: Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. 41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos, et viduas, assignavit eam vivam. 42 Notum autem factum est per universam Ioppen: et crediderunt multi in Domino. 43 Factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe, apud Simonem quendam coriarium.
Copyright information for VulgS