Amos 9

Vidi Dominum stantem super altare. et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam: non erit fuga eis. Et qui fugerit ex eis non salvabitur. Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos: et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos. Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos: et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos. Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos: et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum. Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet: et lugebunt omnes habitantes in ea: et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Aegypti. Qui aedificat in caelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen eius. Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel, ait Dominus? numquid non Israel ascendere feci de Terra Aegypti: et Palaesthinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene? Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terrae: verumtamen conterens non conteram domum Iacob, dicit Dominus. Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro: et non cadet lapillus super terram. 10 In gladio morientur omnes peccatores populi mei: qui dicunt: Non appropinquabit, et non veniet super nos malum. 11 In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reaedificabo aperturas murorum eius, et ea quae corruerant, instaurabo: et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis. 12 Ut possideant reliquias Idumaeae, et omnes nationes, eo quod invocatum sit nomen meum super eos: dicit Dominus faciens haec. 13 Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen: et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colli culti erunt. 14 Et convertam captivitatem populi mei Israel: et aedificabunt civitates desertas, et inhabitabunt: et plantabunt vineas, et bibent vinum earum: et facient hortos, et comedent fructus eorum. 15 Et plantabo eos super humum suam: et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus.
Copyright information for VulgS