Bar 3

Et nunc Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te: audi Domine, et miserere, quia Deus es misericors, et miserere nostri: quia peccavimus ante te. Quia tu sedes in sempiternum, et non peribimus in aevum? Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem mortuorum Israel, et filiorum ipsorum, qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala. Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuae, et nominis tui in tempore isto: quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te Domine: quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te. Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te Domine Deus noster. Audi Israel mandata vitae: auribus percipe, ut scias prudentiam. 10 Quid est Israel quod in terra inimicorum es? 11 inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis: deputatus es cum descendentibus in infernum. 12 Dereliquisti fontem sapientiae. 13 nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram. 14 Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus: ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax. 15 Quis invenit locum eius? et quis intravit in thesauros eius? 16 Ubi sunt principes Gentium, et qui dominantur super bestias, quae sunt super terram? 17 qui in avibus caeli ludunt, 18 qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant et soliciti sunt, nec est inventio operum illorum? 19 Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. 20 Iuvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram: viam autem disciplinae ignoraverunt, 21 neque intellexerunt semitas eius, neque filii eorum susceperunt eam, a facie ipsorum longe facta est.: 22 non est audita in Terra Chanaam, neque visa est in Theman. 23 Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam, quae de terra est, negotiatores terrae, et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae: viam autem sapientiae nescierunt, neque commemorati sunt semitas eius. 24 O Israel quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius! 25 Magnus est, et non habet finem: excelsus et immensus. 26 Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. 27 Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinae invenerunt: propterea perierunt. 28 Et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam. 29 Quis ascendit in caelum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus? 30 Quis transfretavit mare, et invenit illam? et attulit illam super aurum electum? 31 Non est qui possit scire vias eius, neque qui exquirat semitas eius: 32 sed qui scit universa, novit eam, et adinvenit eam prudentia sua: qui praeparavit terram in aeterno tempore, et replevit eam pecudibus, et quadrupedibus: 33 qui emittit lumen, et vadit: et vocavit illud, et obedit illi in tremore. 34 Stellae autem dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt: 35 vocatae sunt, et dixerunt: Adsumus: et luxerunt ei cum iucunditate, qui fecit illas. 36 Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. 37 Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Iacob puero suo, et Israel dilecto suo. 38 Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
Copyright information for VulgS