Bar 5

Exue te Ierusalem stola luctus, et vexationis tuae: et indue te decore, et honore eius, quae a Deo tibi est sempiternae gloriae. Circumdabit te Deus diploide iustitiae, et imponet mitram capiti honoris aeterni. Deus enim ostendet splendorem suum in te omni, qui sub caelo est. Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: Pax iustitiae, et honor pietatis. Exurge Ierusalem, et sta in excelso: et circumspice ad Orientem, et vide collectos filios tuos ab Oriente sole usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes Dei memoria. Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni. Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum, et rupes perennes, et convalles replere in aequalitatem terrae: ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei. Obumbraverunt autem et silvae, et omne lignum suavitatis Israel ex mandato Dei. Adducet enim Deus Israel cum iucunditate in lumine maiestatis suae, cum misericordia, et iustitia, quae est ex ipso.
Copyright information for VulgS