Bar 6

Exemplar epistolae, quam misit Ieremias ad abducendos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut annunciaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo. PROPTER peccata, quae peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babyloniorum. Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis usque ad generationes septem: post hoc autem educam vos inde cum pace. Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos, et argenteos, et lapideos, et ligneos in humeris portari, ostentantes metum Gentibus. Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis, et metus vos capiat in ipsis. Visa itaque turba de retro, et ab ante, adorantes, dicite in cordibus vestris: Te oportet adorari Domine. Angelus enim meus vobiscum est: ipse autem exquiram animas vestras. Nam ligna ipsorum polita a fabro, ipsa etiam inaurata, et inargentata falsa sunt, et non possunt loqui. Et sicut virgini amanti ornamenta: ita accepto auro fabricati sunt. Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum: unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum, et argentum, et erogant illud in semetipsos. 10 Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant: et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos. 11 Hi autem non liberantur ab aerugine, et tinea. 12 Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus, qui est plurimus inter eos. 13 Sceptrum autem habet ut homo, sicut iudex regionis, qui in se peccantem non interficit. 14 Habet etiam in manu gladium, et securim, se autem de bello, et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii. 15 Non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum: 16 Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium. 17 Et sicut alicui, qui regem offendit, circumseptae sunt ianuae: aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum, ita tutantur sacerdotes ostia clausuris, et seris, ne a latronibus expolientur. 18 Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt: sunt autem sicut trabes in domo. 19 Corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt. 20 Nigrae fiunt facies eorum a fumo, qui in domo fit. 21 Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuae, et hirundines, et aves etiam similiter et cattae. 22 Unde sciatis quia non sunt dii. Ne ergo timueritis eos. 23 Aurum etiam, quod habent, ad speciem est. Nisi aliquis exterserit aeruginem, non fulgebunt: neque enim dum conflarentur, sentiebant. 24 Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis. 25 Sine pedibus in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus. Confundantur etiam qui colunt ea. 26 Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt: neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit, sed sicut mortuis humeri eorum illis apponentur. 27 Hostias illorum vendunt Sacerdotes ipsorum, et abutuntur: similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti aliquid impertiunt, 28 de sacrificiis eorum foetae, et menstruatae contingunt. Sciens itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos. 29 Unde enim vocantur dii? Quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis: 30 et in domibus eorum sacerdotes sedent, habentes tunicas scissas, et capita, et barbam rasam, quorum capita nuda sunt. 31 Rugiunt autem clamantes contra deos suos, sicut in coena mortui. 32 Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas, et filios suos. 33 Neque siquid mali patiuntur ab aliquo, neque siquid boni, poterunt retribuere: neque regem constituere possunt, neque auferre. 34 Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Siquis illis votum voverit, et non reddiderit; neque hoc requirunt. 35 Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt. 36 Hominem caecum ad visum non restituunt, de necessitate hominem non liberabunt. 37 Viduae non miserebuntur, neque orphanis benefacient. 38 Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei. Qui autem colunt ea, confundentur. 39 Quomodo ergo aestimandum est, aut dicendum, illos esse deos? 40 Adhuc enim ipsis Chaldaeis non honorantibus ea: qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui: 41 quasi possint sentire qui non habent motum, et ipsi cum intellexerint, relinquent ea: sensum enim non habent ipsi dii illorum. 42 Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum. 43 Cum autem aliqua ex ipsis attracta ab aliquo transeunte dormierit cum eo, proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis eius diruptus sit. 44 Omnia autem quae illi fiunt, falsa sunt. Quomodo aestimandum, aut dicendum est, illos esse deos? 45 A fabris autem, et ab aurificibus facta sunt. Nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes. 46 Aurifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis. Numquid ergo possunt ea, quae fabricata sunt ab ipsis, esse dii? 47 Reliquerunt autem falsa, et opprobrium postea futuris. 48 Nam cum supervenerit illis praelium, et mala; cogitant sacerdotes apud se, ubi se abscondant cum illis. 49 Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt? 50 Nam cum sint lignea, et lapidea inaurata, et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis Gentibus, et regibus: quae manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis. 51 Unde ergo notum est, quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est? 52 Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt. 53 Iudicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab iniuria: quia nihil possunt, sicut corniculae inter medium caeli, et terrae. 54 Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, et lapideorum argenteorum, et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur: ipsi vero sicut trabes in medio comburentur. 55 Regi autem, et bello non resistent. Quomodo ergo aestimandum est, aut recipiendum quia dii sunt? 56 Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati, quibus iniqui fortiores sunt: 57 Aurum, et argentum, et vestimentum, quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent. 58 Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam: aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud: vel ostium in domo, quod custodit quae in pace sunt, quam falsi dii. 59 Sol quidem, et luna, ac sidera cum sint splendida, et emissa ad utilitates, obaudiunt. 60 Similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est: id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat. 61 Et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare in universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis. 62 Ignis etiam missus desuper ut consumat montes, et silvas, facit quod praeceptum est ei. Haec autem neque speciebus, neque virtutibus uni eorum similia sunt. 63 Unde neque existimandum est, neque dicendum, illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare, neque quidquam facere hominibus. 64 Scientes itaque quia non sunt dii, ne ergo timueritis eos. 65 Neque enim regibus maledicent, neque benedicent. 66 Signa etiam in caelo Gentibus non ostendunt, neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna. 67 Bestiae meliores sunt illis, quae possunt fugere sub tectum, ac prodesse sibi. 68 Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii: propter quod ne timeatis eos. 69 Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit: ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati. 70 Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet. Similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati: 71 A purpura quoque et murice, quae supra illos tenent, scietis itaque quia non sunt dii. Ipsi etiam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione. 72 Melior est homo iustus, qui non habet simulacra: nam erit longe ab opprobriis.
Copyright information for VulgS