Daniel 3

Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura provinciae Babylonis. Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et iudices, duces, et tyrannos, et praefectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et iudices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor rex: et praeco clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis: In hora, qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. Post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et omnis generis musicorum: cadentes omnes populi, tribus, et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos: dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex in aeternum vive: 10 tu rex posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream: 11 si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis. 12 Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. 13 Tunc Nabuchodonosor in furore, et in ira praecepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis. 14 Pronunciansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene Sidrach, Misach, et Abdenago deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis? 15 Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea? 16 Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi. 17 Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. 18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus. 19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. 20 Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis. 21 Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis. 22 nam iussio regis urgebat: fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis. 23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati. 24 Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum, et benedicentes Domino. 25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait: 26 Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in saecula: 27 quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua vera. 28 Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra. 29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus: 30 et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset. 31 omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti nobis, in vero iudicio fecisti: 32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque, et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram. 33 Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te. 34 Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum. 35 neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum: 36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et sicut arenam, quae est in littore maris: 37 quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. 38 Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, 39 ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. 40 Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te. 41 Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam. 42 Nec confundas nos: sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae. 43 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine: 44 et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur: 45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum. 46 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stupa, et pice, et malleolis, 47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem: 48 et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis. 49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, 50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit. 51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes: 52 Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula. et benedictum nomen gloriae tuae sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis. 53 Benedictus es in templo sancto gloriae tuae: et superlaudabilis, et supergloriosus in saecula. 54 Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in saecula. 55 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in saecula. 56 Benedictus es in firmamento caeli: et laudabilis et gloriosus in saecula. 57 Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 58 Benedicite Angeli Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 59 Benedicite caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 60 Benedicite aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 61 Benedicite omnes virtutes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 62 Benedicite sol, et luna Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 63 Benedicite stellae caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 64 Benedicite imber, et ros Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 65 Benedicite omnis spiritus Dei Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 66 Benedicite ignis, et aestus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 67 Benedicite frigus, et aestas Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 68 Benedicite rores, et pruina Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 69 Benedicite gelu, et frigus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 70 Benedicite glacies, et nives Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 71 Benedicite noctes, et dies Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 72 Benedicite lux, et tenebrae Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 73 Benedicite fulgura, et nubes Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 74 Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula. 75 Benedicite montes, et colles Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 76 Benedicite universa germinantia in terra Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 77 Benedicite fontes Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 78 Benedicite maria, et flumina Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 79 Benedicite cete, et omnia, quae moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 80 Benedicite omnes volucres caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 81 Benedicite omnes bestiae, et pecora Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 82 Benedicite filii hominum Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 83 Benedicat Israel Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula. 84 Benedicite sacerdotes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 85 Benedicite servi Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 86 Benedicite spiritus, et animae iustorum Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 87 Benedicite sancti, et humiles corde Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 88 Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos. 89 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. 90 Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia saecula misericordia eius. 91 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere rex. 92 Respondit rex, et ait: Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. 93 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis. 94 Et congregati satrapae, et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et saraballa eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. 95 Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. 96 A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur: neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. 97 Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis. 98 NABUCHODONOSOR rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur. 99 Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare 100 signa eius, quia magna sunt: et mirabilia eius, quia fortia: et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generatione et generationem.
Copyright information for VulgS