Deuteronomy 26

Cumque intraveris Terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea: tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum, quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen eius: accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in Terram, pro qua iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis. Suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius, ponet ante altare Domini Dei tui: et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Aegyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitae multitudinis. Afflixeruntque nos Aegyptii, et persecuti sunt imponentes onera gravissima: et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum: qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam: et eduxit nos de Aegypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis: et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis Terram lacte et melle manantem. 10 Et idcirco nunc offero primitias frugum Terrae, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo. 11 Epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi, et domui tuae, tu et Levites, et advena qui tecum est. 12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio dabis Levitae, et advenae, et pupillo et viduae, ut comedant intra portas tuas, et saturentur. 13 loquerisque in conspectu Domini Deo tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitae et advenae, et pupillo ac viduae, sicut iussisti mihi: non praeterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui. 14 Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut praecepisti mihi. 15 Respice de sanctuario tuo, et de excelso caelorum habitaculo, et benedic populo tuo Israel, et Terrae, quam dedisti nobis, sicut iurasti patribus nostris, terrae lacte et melle mananti. 16 Hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque iudicia: ut custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. 17 Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis eius, ut custodias ceremonias illius, et mandata atque iudicia, et obedias eius imperio. 18 En Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia praecepta illius: 19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.
Copyright information for VulgS