Est 11

Anno quarto regnantibus Ptolemaeo, et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem. Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin: homo Iudaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae. Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Iechonia rege Iuda: et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram: et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium. Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum. Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram. Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem. 10 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. 11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. 12 Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.
Copyright information for VulgS