Ezekiel 16

Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis notas fac Ierusalem abominationes suas: et dices: Haec dicit Dominus Deus Ierusalem: Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan: pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Et quando nata es in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. Non pepercit super te oculus ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae, in die qua nata es. Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo. et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive. dixi, inquam, tibi: In sanguine tuo vive. Multiplicatam quasi germen agri dedi te: et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit: et eras nuda, et confusione plena. Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium: et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam. Et iuravi tibi, et ingressus sum pactum tecum: ait Dominus Deus: et facta es mihi. Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te: et unxi te oleo. 10 Et vestivi te discoloribus, et calceavi te hyacintho: et cinxi te bysso, et indui te subtilibus. 11 Et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum. 12 Et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. 13 Et ornata es auro, et argento, et vestita es bysso, et polymito, similam, et mel, et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis: et profecisti in regnum. 14 Et egressum est nomen tuum in Gentes propter speciem tuam: quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus. 15 Et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo: et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut eius fieres. 16 Et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta: et fornicata es super eis, sicut non est factum, neque futurum est. 17 Et tulisti vasa decoris tui de auro meo, atque argento meo, quae dedi tibi: et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. 18 Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et restita es eis: et oleum meum, et thymiama meum posuisti coram eis. 19 Et panem meum, quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, et factum est, ait Dominus Deus. 20 Et tulisti filios tuos, et filias tuas, quas generasti mihi: et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua? 21 Immolasti filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis. 22 Et post omnes abominationes tuas, et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiae tuae, quando eras nuda, et confusione plena, conculcata in sanguine tuo. 23 Et accidit post omnem malitiam tuam (vae, vae tibi, ait Dominus Deus) 24 et aedificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis. 25 Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae: et abominabilem fecisti decorem tuum: et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas. 26 Et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnarum carnium: et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me. 27 Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam iustificationem tuam: et dabo te in animas odientium te filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata. 28 Et fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum fueris expleta: et postquam fornicata es, nec sic es satiata. 29 Et multiplicasti fornicationem tuam in Terra Chanaan cum Chaldaeis: et nec sic satiata es. 30 In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus; cum facias omnia haec opera mulieris meretricis, et procacis? 31 Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea: nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium, 32 sed quasi mulier adultera, quae super virum suum inducit alienos. 33 Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis vi intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. 34 Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. 35 Propterea meretrix audi verbum Domini. 36 Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis: 37 Ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus commixta es, et omnes, quos dilexisti cum universis, quos oderas: et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. 38 Et iudicabo te iudiciis adulterarum, et effundentium sanguinem: et dabo te in sanguinem furoris et zeli. 39 Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum: et demolientur prostibulum tuum: et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui: et derelinquent te nudam, plenamque ignominia: 40 et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis. 41 Et comburent domos tuas igne, et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum: et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis. 42 Et requiescet indignatio mea in te: et auferetur zelus meus a te, et quiescam, nec irascar amplius. 43 Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiae tuae, et provocasti me in omnibus his: quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. 44 Ecce omnis, qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia eius. 45 Filia matris tuae es tu, quae proiecit virum suum, et filios suos: et soror sororum tuarum es tu, quae proiecerunt viros suos, et filios suos: mater vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus. 46 Et soror tua maior, Samaria, ipsa et filiae eius, quae habitant ad sinistram tuam: soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiae eius. 47 Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus: pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. 48 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua ipsa, et filiae eius, sicut fecisti tu, et filiae tuae. 49 Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum eius: et manum egeno, et pauperi non porrigebant. 50 Et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti. 51 Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit: sed vicisti eas sceleribus tuis, et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. 52 Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis: iustificatae sunt enim a te: ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quae iustificasti sorores tuas. 53 Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae, et filiarum eius: et convertam reversionem tuam in medio earum, 54 ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus, quae fecisti consolans eas. 55 Et soror tua Sodoma, et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam: et Samaria, et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam: et tu, et filiae tuae revertemini ad antiquitatem vestram. 56 Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo, in die superbiae tuae, 57 antequam revelaretur malitia tua: sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaesthinarum, quae ambiunt te per gyrum. 58 scelus tuum, et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus. 59 Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti iuramentum, ut irritum faceres pactum: 60 et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae: et suscitabo tibi pactum sempiternum. 61 Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis: cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis: et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo. 62 Et suscitabo ego pactum meum tecum: et scies quia ego Dominus, 63 ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus, quae fecisti, ait Dominus Deus.
Copyright information for VulgS