Ezekiel 30

Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis propheta, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Ululate, vae, vae diei: quia iuxta est dies, et appropinquat dies Domini: dies nubis, tempus Gentium erit. Et veniet gladius in Aegyptum: et erit pavor in Aethiopia, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta eius. Aethiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terrae foederis, cum eis gladio cadent. Haec dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia imperii eius: a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum. et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt. Et scient quia ego Dominus: cum dedero ignem in Aegypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores eius. In die illa egredientur nuncii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam, et erit pavor in eis in die Aegypti, quia absque dubio veniet. 10 Haec dicit Dominus Deus: cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis. 11 Ipse et populus eius cum eo fortissimi Gentium adducentur ad disperdendam terram: et evaginabunt gladios suos super Aegyptum: et implebunt terram interfectis. 12 Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum: et dissipabo terram, et plenitudinem eius manu alienorum, ego Dominus locutus sum. 13 Haec dicit Dominus Deus: Et disperdam simulachra, et cessare faciam idola de Memphis: et dux de Terra Aegypti non erit amplius: et dabo terrorem in Terra Aegypti. 14 Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam iudicia in Alexandria. 15 Et effundam indignationem meam super Pelusium robur Aegypti, et interficiam multitudinem Alexandriae, 16 et dabo ignem in Aegypto: quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiae quotidianae. 17 Iuvenes Heliopoleos, et Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur. 18 Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae eius: ipsam nubes operiet, filiae autem eius in captivitatem ducentur. 19 Et iudicia faciam in Aegypto: et scient quia ego Dominus. 20 Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: 21 Fili hominis brachium Pharaonis regis Aegypti confregi: et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium. 22 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad Pharaonem regem Aegypti, et comminuam brachium eius forte, sed confractum: et deiiciam gladium de manu eius: 23 et dispergam Aegyptum in Gentibus, et ventilabo eos in terris. 24 Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu eius: et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie eius. 25 Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident: et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super Terram Aegypti. 26 Et dispergam Aegyptum in nationes, et ventilabo eos in terras, et scient quia ego Dominus.
Copyright information for VulgS