Ezekiel 41

Et introduxit me in templum, et mensus est frontes, sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi. Et latitudo portae, decem cubitorum erat: et latera portae, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum. Et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portae duos cubitos: et portam, sex cubitorum: et latitudinem portae, septem cubitorum. Et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum, et latitudinem eius viginti cubitorum, ante faciem templi: et dixit ad me: Hoc est sanctum sanctorum. Et mensus est parietem domus sex cubitorum: et latitudinem lateris quattuor cubitorum undique per circuitum domus. Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria: et erant eminentia, quae ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi. Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum: idcirco latius erat templum in superioribus: et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium. Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio: et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum: et erat interior domus in lateribus domus. 10 Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique, 11 et ostium lateris ad orationem: ostium unum ad viam Aquilonis, et ostium unum ad viam Australem: et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu. 12 Et aedificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum. paries autem aedificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum: et longitudo eius nonaginta cubitorum. 13 Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum: et quod separatum erat aedificium, et parietes eius, longitudinis centum cubitorum. 14 Latitudo autem ante faciem domus: et eius, quod erat separatum contra Orientem, centum cubitorum. 15 Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius, quod erat separatum ad dorsum: ethecas ex utraque parte centum cubitorum: et templum interius, et vestibula atrii. 16 Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscuiusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu: terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia. 17 Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus, et forinsecus, ad mensuram. 18 Et fabrefacta cherubim et palmae: et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub. 19 Faciem hominis iuxta palmam ex hac parte, et faciem leonis iuxta palmam ex alia parte: expressam per omnem domum in circuitu. 20 De terra usque ad superiora portae, cherubim, et palmae caelatae erant in pariete templi. 21 Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum. 22 Altaris lignei trium cubitorum altitudo: et longitudo eius duorum cubitorum: et anguli eius, et longitudo eius, et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: Haec est mensa coram Domino. 23 Et duo ostia erant in templo, et in sanctuario. 24 Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum. 25 Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculptura palmarum, sicut in parietibus quoque expressa erant: quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus. 26 Super quae fenestrae obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli: secundum latera domus, latitudinemque parietum.
Copyright information for VulgS