Ezra 2

Hi sunt autem provinciae filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Ierusalem et Iuda, unusquisque in civitatem suam. Qui venerunt cum Zorobabel, Iosue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israel: Filii Pharos duo millia centum septuagintaduo. Filii Sephatia, trecenti septuagintaduo. Filii Area, septingenti septuagintaquinque. Filii Phahath Moab, filiorum Iosue: Ioab duo millia octingenti duodecim. Filii Aelam mille ducenti quinquagintaquattuor. Filii Zethua, nongenti quadragintaquinque. Filii Zachai, septingenti sexaginta. 10 Filii Bani, sexcenti quadragintaduo. 11 Filii Bebai, sexcenti vigintitres. 12 Filii Azgad, mille ducenti viginti duo. 13 Filii Adonicam, sexcenti sexagintasex. 14 Filii Beguai, duo millia quinquagintasex. 15 Filii Adin, quadringenti quinquagintaquattuor. 16 Filii Ather, qui erant ex Ezechia, nonagintaocto. 17 Filii Besai, trecenti vigintitres. 18 Filii Iora, centum duodecim. 19 Filii Hasum, ducenti vigintitres. 20 Filii Gebbar, nonagintaquinque. 21 Filii Bethlehem, centum vigintitres. 22 Viri Netupha, quinquagintasex. 23 Viri Anathoth, centum vigintiocto. 24 Filii Azmaveth, quadraginta duo. 25 Filii Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadragintatres. 26 Filii Rama et Gabaa, sexcenti vigintiunus. 27 Viri Machmas, centum viginti duo. 28 Viri Bethel et Hai, ducenti vigintitres. 29 Filii Nebo, quinquagintaduo. 30 Filii Megbis, centum quinquagintasex. 31 Filii Aelam alterius, mille ducenti quinquagintaquattuor. 32 Filii Harim, trecenti viginti. 33 Filii Lod Hadid, et Ono, septingenti vigintiquinque. 34 Filii Iericho, trecenti quadragintaquinque. 35 Filii Senaa, tria millia sexcenti triginta. 36 Sacerdotes: Filii Iadaia in domo Iosue nongenti septuaginta tres. 37 Filii Emmer, mille quinquagintaduo. 38 Filii Pheshur, mille ducenti quadraginta septem. 39 Filii Harim, mille decem et septem. 40 Levitae: Filii Iosue et Cedmihel filiorum Odoviae septuagintaquattuor. 41 Cantores: Filii Asaph, centum vigintiocto. 42 Filii Ianitorum: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: universi centum trigintanovem. 43 Nathinaei: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, 44 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, 45 filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub, 46 filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan, 47 filii Gaddel, filii Gaher, filii Raaia, 48 filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam, 49 filii Aza, filii Phasea, filii Besee, 50 filii Asena, filii Munim, filii Nephusim, 51 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, 52 filii Besluth, filii Mahida, filii Harsa, 53 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 54 filii Nasia, filii Hatipha, 55 filii servorum Salomonis, filii Sotai, filii Sophereth, filii Pharuda, 56 filii Iala, filii Dercon, filii Geddel, 57 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Ami. 58 omnes Nathinaei, et filii servorum Salomonis, trecenti nonagintaduo. 59 Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent. 60 Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquagintaduo. 61 Et de filiis Sacerdotum: Filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum: 62 hi quaesierunt scripturam genealogiae suae, et non invenerunt, et eiecti sunt de sacerdotio. 63 Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus. 64 Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta: 65 exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti trigintaseptem: et in ipsis cantores, atque cantatrices ducenti. 66 Equi eorum sexcenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadragintaquinque, 67 cameli eorum, quadringenti trigintaquinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti. 68 Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Ierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo. 69 Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos quadraginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum. 70 Habitaverunt ergo Sacerdotes, et Levitae, et de populo, et cantores, et ianitores, et Nathinaei in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis.
Copyright information for VulgS