Galatians 5

State, et nolite iterum iugo servitutis contineri. Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini: a gratia excidistis. Nos enim spiritu ex fide, spem iustitiae expectamus. Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides, quae per charitatem operatur. Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? nemini consenseritis. Persuasio haec non est ex eo, qui vocat vos. Modicum fermentum totam massam corrumpit. 10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille. 11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico: quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. 12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant. 13 Vos enim in libertatem vocati estis fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem Spiritus servite invicem. 14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. 15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. 16 Dico autem in Christo: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. 17 Caro enim concupiscit adversus spiritum: spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur: ut non quaecumque vultis, illa faciatis. 18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. 19 Manifesta sunt autem opera carnis: quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, 21 invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22 Fructus autem Spiritus est: charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, 23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus huiusmodi non est lex. 24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis. 25 Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. 26 Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
Copyright information for VulgS