Genesis 21

Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quae locutus est. Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus. Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus, cum centum esset annorum: hac quippe aetate patris, natus est Isaac. Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei iam seni? Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: 10 Eiice ancillam hanc, et filium eius: non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac. 11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. 12 Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius: quia in Isaac vocabitur tibi semen. 13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. 14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae eius, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. 15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unam arborem, quae ibi erat. 16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus iacere. dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. 17 Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque Angelus Dei Agar de caelo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. 18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. 19 Aperuitque oculos eius Deus: quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. 20 Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est iuvenis sagittarius. 21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti. 22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis quae agis. 23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae: sed iuxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena. 24 Dixitque Abraham: Ego iurabo. 25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerunt servi eius. 26 Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie. 27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo foedus. 28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. 29 Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum? 30 At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. 31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque iuravit. 32 Et inierunt foedus pro puteo iuramenti. 33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius, reversique sunt in terram Palaestinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni. 34 Et fuit colonus terrae Palaestinorum diebus multis.
Copyright information for VulgS