Genesis 34

Egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius. Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevaei, princeps terrae illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. Et conglutinata est anima eius cum ea, tristemque delinivit blanditiis. Et pergens ad Hemor patrem suum, Accipe, inquit, mihi puellam hanc coniugem. Quod cum audisset Iacob, absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent. Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Iacob, ecce filii eius veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod foedam rem operatus esset in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset. Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae: date eam illi uxorem: et iungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite. 10 Et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est, exercete, negotiamini, et possidete eam. 11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: Inveniam gratiam coram vobis: et quaecumque statueritis, dabo: 12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem. 13 Responderunt filii Iacob Sichem et patri eius in dolo, saevientes ob stuprum sororis: 14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos. 15 Sed in hoc valebimus foederari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omnis masculini sexus; 16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras, ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus: 17 si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. 18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio eius: 19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui. 20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum: 21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quae spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. 22 Unum est quo differtur tantum bonum: Si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. 23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quae possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiamus populum. 24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus. 25 Et ecce, die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis, duo filii Iacob, Simeon et Levi fratres Dinae, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis, 26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. 27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Iacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. 28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant, 29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas. 30 Quibus patratis audacter, Iacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananaeis, et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. nos pauci sumus: illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. 31 Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?
Copyright information for VulgS