Genesis 41

Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, de quo ascendebant septem boves, pulchrae et crassae nimis: et pascebantur in locis palustribus. Aliae quoque septem emergebant de flumine, foedae, confectaeque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus: devoraveruntque eas, quarum mira species, et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, rursum dormivit, et vidit alterum somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae: aliae quoque totidem spicae tenues, et percussae uredine oriebantur, devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem, et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes coniectores Aegypti, cunctosque sapientes: et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum: 10 Iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum: 11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagium futurorum. 12 Erat ibi puer Hebraeus, eiusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia, 13 audivimus quidquid postea rei probavit eventus. ego enim redditus sum officio meo: et ille suspensus est in cruce. 14 Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt: ac veste mutata, obtulerunt ei. 15 Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quae audivi te sapientissime coniicere. 16 Respondit Ioseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. 17 Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis, 18 et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quae in pastu paludis virecta carpebant. 19 et ecce, has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim: 20 quae, devoratis et consumptis prioribus, 21 nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, 22 vidi somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae. 23 Aliae quoque septem tenues et percussae uredine, oriebantur e stipula: 24 quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. 25 Respondit Ioseph: Somnium regis unum est: quae facturus est Deus, ostendit Pharaoni. 26 Septem boves pulchrae, et septem spicae plenae: septem hubertatis anni sunt: eandemque vim somnii comprehendunt. 27 Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues, et vento urente percussae, septem anni venturae sunt famis. 28 Qui hoc ordine complebuntur: 29 Ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti: 30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram, 31 et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo. 32 Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. 33 Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et praeficiat eum Terrae Aegypti: 34 Qui constituat praepositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, 35 qui iam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus. 36 Et praeparetur futurae septem annorum fami, quae oppressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia. 37 Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius: 38 locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? 39 Dixit ergo ad Ioseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? 40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te praecedam. 41 Dixitque rursus Pharao ad Ioseph: Ecce, constitui te super universam terram Aegypti. 42 Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu eius: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. 43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae Terrae Aegypti. 44 Dixit quoque rex Aegypti ad Ioseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti. 45 Vertitque nomen eius, et vocavit eum lingua Aegyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Phutipharis sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti 46 (Triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis) et circuivit omnes regiones Aegypti. 47 Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti. 48 Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est. 49 Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet. 50 Natique sunt Ioseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Phutipharis sacerdotis Heliopoleos. 51 Vocavitque nomen primogeniti, Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. 52 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae. 53 Igitur transactis septem hubertatis annis, qui fuerant in Aegypto: 54 coeperunt venire septem anni inopiae: quos praedixerat Ioseph: et in universo orbe fames praevaluit, in cuncta autem terra Aegypti panis erat. 55 Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Ioseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite. 56 Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Ioseph universa horrea, et vendebat Aegyptiis: nam et illos oppresserat fames. 57 Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas, et malum inopiae temperarent.
Copyright information for VulgS