Genesis 46

Profectusque Israel cum omnibus quae habebat, venit ad Puteum iuramenti. et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, audivit eum per visionem nocte vocantem se, et dicentem sibi: Iacob, Iacob. Cui respondit: Ecce adsum. Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos. Surrexit autem Iacob a Puteo iuramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem, et omnia quae possederat in Terra Chanaan: venitque in Aegyptum cum omni semine suo, filii eius, et nepotes, filiae, et cuncta simul progenies. Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. 10 Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod, et Iachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis. 11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari. 12 Filii Iuda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul. 13 Filii Issachar: Thola et Phua et Iob et Semron. 14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel. 15 Hi filii Lia quos genuit in Mesopotamia Syriae cum Dina filia sua. omnes animae filiorum eius et filiarum, triginta tres. 16 Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli. 17 Filii Aser: Iamne et Iesua et Iessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. 18 hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae. et hos genuit Iacob sedecim animas. 19 Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin. 20 Natique sunt Ioseph filii in Terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Phutipharis sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. 21 Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. 22 hi filii Rachel quos genuit Iacob: omnes animae, quattuordecim. 23 Filii Dan: Husim. 24 Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sallem. 25 Hi filii Balae, quam dedit Laban Racheli filiae suae: et hos genuit Iacob: omnes animae, septem. 26 Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum, et egressae sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. 27 Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. 28 Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nunciaret ei, et occurreret in Gessen. 29 Quo cum pervenisset, iuncto Ioseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum eius, et inter amplexus flevit. 30 Dixitque pater ad Ioseph: Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. 31 At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nunciabo Pharaoni dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in Terra Chanaan, venerunt ad me: 32 et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quae habere potuerunt, adduxerunt secum. 33 Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum? 34 Respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in praesens, et nos et patres nostri. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in Terra Gessen: quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium.
Copyright information for VulgS