Hosea 10

Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulachris. Divisum est cor eorum, nunc interibunt: ipse confringet simulachra eorum, depopulabitur aras eorum. Quia nunc dicent: Non est rex nobis: non enim timemus Dominum: et rex quid faciet nobis? Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus: et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri. Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae: quia luxit super eum populus eius, et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius, quia migravit ab eo. Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi Ultori: confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua. Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae. Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel: lappa, et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos. Ex diebus Gabaa, peccavit Israel, ibi steterunt: non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis. 10 Iuxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas. 11 Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli eius: ascendam super Ephraim, arabit Iuda, confringet sibi sulcos Iacob. 12 Seminate vobis in iustitia, et metite in ore misericordiae, innovate vobis novale: tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam. 13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii: quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum. 14 Consurget tumultus in populo tuo: et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo eius qui iudicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa. 15 Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum.
Copyright information for VulgS