Hosea 2

Dicite fratribus vestris: Populus meus: et sorori vestrae, Misericordiam consecuta. Iudicate matrem vestram, iudicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius. auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum. Ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae: et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti. Et filiorum illius non miserebor: quoniam filii fornicationum sunt. quia fornicata est mater eorum, confusa est quae concepit eos: quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et quaeret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal. Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam eius. 10 Et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius: et vir non eruet eam de manu mea: 11 et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius, et omnia festa tempora eius. 12 Et corrumpam vineam eius, et ficum eius: de quibus dixit: Mercedes hae, meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri. 13 Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. 14 Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor eius. 15 Et dabo ei vinitores eius ex eodem loco, et Vallem Achor ad aperiendam spem: et canet ibi iuxta dies iuventutis suae, et iuxta dies ascensionis suae de Terra Aegypti. 16 Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me: Vir meus: et non vocabit me ultra, Baalim. 17 Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum. 18 Et percutiam cum eis foedus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre caeli, et cum reptili terrae: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter. 19 Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et in misericordia, et in miserationibus. 20 Et sponsabo te mihi in fide: et scies quia ego Dominus. 21 Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram. 22 Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum: et haec exaudient Iezrahel. 23 Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor eius, quae fuit Absque misericordia. 24 Et dicam non populo meo: Populus meus es tu: et ipse dicet: Deus meus es tu.
Copyright information for VulgS