Isaiah 14

Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Iacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam: adiungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Iacob. Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum: et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subiicient exactores suos. Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura, qua ante servisti: sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor, quievit tributum? Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, caedentem populos in indignatione, plaga insanabili, subiicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exultavit: abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos. Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. 10 Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es. 11 Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. 12 Quomodo cecidisti de caelo lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? 13 qui dicebas in corde tuo: In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, 14 Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. 15 Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci: 16 qui te viderint, ad te inclinentur, teque prospiciant: Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna, 17 qui posuit orbem desertum, et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem? 18 Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua. 19 Tu autem proiectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. 20 Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura: tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen pessimorum. 21 Praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. 22 Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum: et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus. 23 Et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. 24 Iuravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit: et quo modo mente tractavi, 25 sic eveniet: Ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum: et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab humero eorum tolletur. 26 Hoc consilium, quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. 27 Dominus enim exercituum decrevit: et quis poterit infirmare? et manus eius extenta: et quis avertet eam? 28 In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud: 29 ne laetaris Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui: de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens volucrem. 30 Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent: et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam. 31 Ulula porta, clama civitas: prostrata est Philisthaea omnis: ab Aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen eius. 32 Et quid respondebitur nunciis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi eius.
Copyright information for VulgS