Isaiah 17

Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. Derelictae civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. Et cessabit adiutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco: et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt: dicit Dominus exercituum. Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet. Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium eius spicas leget: et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim. Et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio oleae duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius: dicit Dominus Deus Israel. In die illa inclinabitur homo ad Factorem suum, et oculi eius ad sanctum Israel respicient: et non inclinabitur ad altaria, quae fecerunt manus eius: et quae operati sunt digiti eius non respiciet, lucos et delubra. In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israel, et eris deserta. 10 Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adiutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem infidelem, et germen alienum seminabis. 11 In die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum florebit: ablata est messis in die hereditatis, et dolebit graviter. 12 Vae multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis: et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum. 13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul: et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. 14 In tempore vespere, et ecce turbatio: in matutino, et non subsistet. haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.
Copyright information for VulgS