Isaiah 19

Onus Aegypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulachra Aegypti a facie eius, et cor Aegypti tabescet in medio eius. Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios: et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius, et consilium eius praecipitabo: et interrogabunt simulachra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos. Et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur, atque siccabitur. Et deficient flumina: attenuabuntur, et siccabuntur rivi aggerum. Calamus et iuncus marcescet: nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit. Et moerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum, et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent. Confundentur qui operabantur linum, pectentes, et texentes subtilia. 10 Et erunt irrigua eius flaccentia: omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces. 11 Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens: quomodo dicitis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? 12 Ubi nunc sunt sapientes tui? annuncient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. 13 Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos, deceperunt Aegyptum, angulum populorum eius. 14 Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis: et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. 15 Et non erit Aegypto opus, quod faciat caput et caudam incurvantem, et refrenantem. 16 In die illa erit Aegyptus quasi mulieres, et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum. quam ipse movebit super eam. 17 Et erit Terra Iuda Aegypto in pavorem: omnis, qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. 18 In die illa erunt quinque civitates in Terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan, et iurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una. 19 In die illa erit altare Domini in medio Terrae Aegypti, et titulus Domini iuxta terminum eius 20 erit in signum, et in testimonium Domino exercituum in Terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos. 21 Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa, et colent eum in hostiis et in muneribus: et vota vovebunt Domino, et solvent. 22 Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam, et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. 23 In die illa erit via de Aegypto in Assyrios, et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptius in Assyrios, et servient Aegyptii Assur. 24 In die illa erit Israel tertius Aegyptio et Assyrio: benedictio in medio terrae, 25 cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrio: hereditas autem mea Israel.
Copyright information for VulgS