Isaiah 20

In anno, quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam: in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic vadens nudus, et discalceatus. Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus, et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum, et super Aethiopiam, sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae, iuvenem et senem, nudam et discalceatam, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti. Et timebunt, et confundentur ab Aethiopia spe sua, et ab Aegypto gloria sua. Et dicet habitator insulae huius in die illa: Ecce haec erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos?
Copyright information for VulgS