Isaiah 3

Ecce dominator Dominus exercituum auferet a Ierusalem, et a Iuda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquae: fortem, et virum bellatorem, iudicem, et prophetam, et ariolum, et senem: Principem super quinquaginta, et honorabilem vultu, et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici. Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. Apprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui dicens: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua. Respondebitque in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque vestimentum: nolite constituere me principem populi. Ruit Ierusalem, et Iudas concidit: quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. Agnitio vultus eorum respondit eis: et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt: vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala. 10 Dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. 11 Vae impio in malum: retributio enim manuum eius fiet ei. 12 populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatae sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. 13 Stat ad iudicandum Dominus, et stat ad iudicandos populos. 14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui, et principibus eius: vos enim depasti estis vineam meam, et rapina pauperis in domo vestra. 15 Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis, dicit Dominus Deus exercituum? 16 Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant, pedibus suis, et composito gradu incedebant: 17 Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. 18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum, 19 et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, 20 et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, 21 et annulos, et gemmas in fronte pendentes, 22 et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus, 23 et specula, et sindones, et vittas, et theristra. 24 Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. 25 Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in praelio. 26 Et moerebunt atque lugebunt portae eius, et desolata in terra sedebit.
Copyright information for VulgS