Isaiah 32

Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praeerunt. Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate, sicut rivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta. Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps: neque fraudulentus appellabitur maior: stultus enim fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper iudicium. Princeps vero ea, quae digna sunt principe, cogitabit, et ipse super duces stabit. Mulieres opulentae surgite, et audite vocem meam: filiae confidentes percipite auribus eloquium meum. 10 Post dies enim, et annum vos conturbabimini confidentes: consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. 11 Obstupescite opulentae, conturbamini confidentes: exuite vos, et confundimini, accingite lumbos vestros. 12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. 13 Super humum populi mei spinae et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis? 14 Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum. Gaudium onagrorum pascua gregum, 15 donec effundatur super nos spiritus de excelso: et erit desertum in charmel, et charmel in saltum reputabitur. 16 Et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in charmel sedebit. 17 Et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. 18 Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. 19 Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas. 20 Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
Copyright information for VulgS