Jdt 1

Arphaxad itaque, rex Medorum, subiugaverat multas gentes imperio suo, et ipse aedificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis, ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros eius in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta, turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum. Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas eius in altitudinem turrium: et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. Anno igitur duodecimo regni sui: Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum in campo magno, qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Iadason, in campo Erioch regis Elicorum. Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor eius elevatum est: et misit ad omnes, qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, et ad gentes quae sunt in Carmelo, et Cedar, et inhabitantes Galilaeam in campo magno Esdrelon, et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Iordanem usque ad Ierusalem, et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad terminos Aethiopiae. 10 Ad hos omnes misit nuncios Nabuchodonosor rex Assyriorum: 11 qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abiecerunt. 12 Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, iuravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.
Copyright information for VulgS