Jdt 12

Tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius, et iussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. Cui respondit Iudith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his, quae mihi praecipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quae mihi detuli, manducabo. Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quae tecum detulisti, quid faciemus tibi? Et dixit Iudith: Vivit anima tua domine meus, quoniam non expendet omnia haec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea haec, quae cogitavi. Et induxerunt illam servi eius in tabernaculum, quod praeceperat. Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum. Et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum, per triduum: et exibat noctibus in vallem Bethuliae, et baptizabat se in fonte aquae. Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israel, ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui. Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere. 10 Et factum est, in quarto die Holofernes fecit coenam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum. 11 Foedum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat. 12 Tunc introivit Vagao ad Iudith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem eius, ut manducet cum eo, et bibat vinum in iucunditate. 13 Cui Iudith respondit: Quae ego sum, ut contradicam domino meo? 14 Omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae. 15 Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem eius. 16 Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia eius. 17 Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in iucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me. 18 Et dixit Iudith: Bibam domine, quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis. 19 Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso ea, quae paraverat illi ancilla eius. 20 Et iucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.
Copyright information for VulgS