Jeremiah 44

Verbum, quod factum est per Ieremiam ad omnes Iudaeos, qui habitabant in Terra Aegypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in Terra Phatures, dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vos vidistis omne malum istud, quod adduxi super Ierusalem, et super omnes urbes Iuda: et ecce desertae sunt hodie, et non est in eis habitator: Propter malitiam, quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent, et irent ut sacrificarent, et colerent deos alienos, quos nesciebant et illi, et vos, et patres vestri. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis huiuscemodi, quam odivi. Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam ut converterentur a malis suis, et non sacrificarent diis alienis. Et conflata est indignatio mea et furor meus, et succensa est in civitatibus Iuda, et in plateis Ierusalem: et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc. Et nunc haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Quare vos facitis malum grande hoc contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens de medio Iuda, nec relinquatur vobis quidquam residuum: Provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in Terra Aegypti, in quam ingressi estis ut habitetis ibi: et dispereatis, et sitis in maledictionem, et in opprobrium cunctis gentibus terrae? Numquid obliti estis mala patrum vestrorum, et mala regum Iuda, et mala uxorum eius, et mala vestra, et mala uxorum vestrarum, quae fecerunt in Terra Iuda, et in regionibus Ierusalem? 10 Non sunt mundati usque ad diem hanc: et non timuerunt, et non ambulaverunt in lege Domini, et in praeceptis meis, quae dedi coram vobis et coram patribus vestris. 11 Ideo haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum: et disperdam omnem Iuda. 12 Et assumam reliquias Iuda, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur Terram Aegypti, et habitarent ibi: et consumentur omnes in Terra Aegypti: cadent in gladio et in fame: et consumentur a minimo usque ad maximum in gladio, et in fame morientur: et erunt in iusiurandum, et in miraculum, et in maledictionem, et in opprobrium. 13 Et visitabo super habitatores Terrae Aegypti, sicut visitavi super Ierusalem in gladio, et fame, et peste. 14 Et non erit qui effugiat, et sit residuus de reliquiis Iudaeorum, qui vadunt ut peregrinentur in Terra Aegypti: et revertantur in Terram Iuda, ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur, et habitent ibi: non revertentur nisi qui fugerint. 15 Responderunt autem Ieremiae omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis: et universae mulieres, quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in Terra Aegypti in Phatures, dicentes: 16 Sermonem, quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te: 17 sed facientes faciemus omne verbum, quod egredietur de ore nostro ut sacrificemus reginae caeli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos, et patres nostri, reges nostri, et principes nostri in urbibus Iuda, et in plateis Ierusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus. 18 Ex eo autem tempore, quo cessavimus sacrificare reginae caeli, et libare ei libamina, indigemus omnibus, et gladio, et fame consumpti sumus. 19 Quod si nos sacrificamus reginae caeli, et libamus ei libamina: numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam, et libandum ei libamina? 20 Et dixit Ieremias ad omnem populum adversum viros, et adversum mulieres, et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicens: 21 Numquid non sacrificium, quod sacrificastis in civitatibus Iuda, et in plateis Ierusalem vos et patres vestri, reges vestri, et principes vestri, et populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor eius? 22 Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes, quas fecistis, et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec. 23 Propterea quod sacrificaveritis idolis, et peccaveritis Domino: et non audieritis vocem Domini, et in lege, et in praeceptis, et in testimoniis eius non ambulaveritis: idcirco evenerunt vobis mala haec, sicut est dies haec. 24 Dixit autem Ieremias ad omnem populum, et ad universas mulieres: Audite verbum Domini omnis Iuda, qui estis in Terra Aegypti: 25 Haec inquit Dominus exercituum Deus Israel, dicens: Vos, et uxores vestrae locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes: Faciamus vota nostra, quae vovimus, ut sacrificemus reginae caeli, et libemus ei libamina. implestis vota vestra, et opere perpetrastis ea. 26 Ideo audite verbum Domini omnis Iuda, qui habitatis in Terra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus: quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudaei, dicentis: Vivit Dominus Deus in omni Terra Aegypti. 27 Ecce ego vigilabo super eos in malum, et non in bonum: et consumentur omnes viri Iuda, qui sunt in Terra Aegypti, gladio, et fame donec penitus consumantur. 28 Et qui fugerint gladium, revertentur de Terra Aegypti in Terram Iuda viri pauci: et scient omnes reliquiae Iuda ingredientium Terram Aegypti, ut habitent ibi, cuius sermo compleatur, meus, an illorum. 29 Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto: ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum. 30 Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam Pharaonem Ephree regem Aegypti in manu inimicorum eius, et in manu quaerentium animam illius: sicut tradidi Sedechiam regem Iuda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui, et quaerentis animam eius.
Copyright information for VulgS