Jeremiah 45

Verbum, quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch filium Neriae, cum scripsisset verba haec in libro ex ore Ieremiae, anno quarto Ioakim filii Iosiae regis Iuda, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel ad te Baruch: Dixisti: Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni. Haec dicit Dominus: Sic dices ad eum: Ecce quos aedificavi, ego destruo: et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc. Et tu quaeris tibi grandia? noli quaerere: quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus: et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis, ad quaecumque perrexeris.
Copyright information for VulgS