Job 1

Vir erat in Terra Hus, nomine Iob, et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo: Natique sunt ei septem filii, et tres filiae. Et fuit possessio eius septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque iuga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. Et ibant filii eius, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob, et sanctificabat illos, consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Iob cunctis diebus. Quadam autem die cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex, et rectus ac timens Deum, et recedens a malo? Cui respondens Satan, ait: Numquid Iob frustra timet Deum? 10 nonne tu vallasti eum, ac domum eius, universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra? 11 Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet nisi in faciem benedixerit tibi. 12 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce, universa quae habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. 13 Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, 14 nuncius venit ad Iob, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos, 15 et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus ut nunciarem tibi. 16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e caelo, et tactas oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus ut nunciarem tibi. 17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus ut nunciarem tibi. 18 Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, 19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quattuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt, et effugi ego solus ut nunciarem tibi. 20 Tunc surrexit Iob, et scidit vestimenta sua, et tonso capite corruens in terram, adoravit, 21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. 22 In omnibus his non peccavit Iob labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.
Copyright information for VulgS