Job 21

Respondens autem Iob, dixit: Audite quaeso sermones meos, et agite poenitentiam. Sustinete me, et ego loquar, et post mea, si videbitur, verba ridete. Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari? Attendite me, et obstupescite, et superponite digitum ori vestro: Et ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba, et nepotum in conspectu eorum. Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. 10 Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata foetu suo. 11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. 12 Tenent tympanum, et citharam, et gaudent ad sonitum organi. 13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. 14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum? 16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. 17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui? 18 Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. 19 Deus servabit filiis illius dolorem patris: et cum reddiderit, tunc sciet. 20 Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. 21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se? et si numerus mensium eius dimidietur? 22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat? 23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix. 24 Viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur: 25 Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus: 26 Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. 27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. 28 Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum? 29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis: 30 Quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. 31 Quis arguet coram eo viam eius? et quae fecit, quis reddet illi? 32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit. 33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. 34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?
Copyright information for VulgS