Job 24

Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos. Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae. Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae. Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis. Agrum non suum demetunt: et vineam eius, quem vi oppresserint, vindemiant. Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore: Quos imbres montium rigant: et non habentes velamen, amplexantur lapides. Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. 10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. 11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. 12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum abire non patitur. 13 Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius, nec reversi sunt per semitas eius. 14 Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. 15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. 16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. 17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant. 18 Levis est super faciem aquae: maledicta sit pars eius in terra, nec ambulet per viam vinearum. 19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. 20 Obliviscatur eius misericordia: dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. 21 Pavit enim sterilem, et quae non parit, et viduae bene non fecit. 22 Detraxit fortes in fortitudine sua: et cum steterit, non credet vitae suae. 23 Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem eius sunt in viis illius. 24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. 25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?
Copyright information for VulgS