Job 27

Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit: Vivit Deus, qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, Non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. Absit a me ut iustos vos esse iudicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Sit ut impius, inimicus meus: et adversarius meus, quasi iniquus. Quae est enim spes hypocritae si avare rapiat, et non liberet Deus animam eius? Numquid Deus audiet clamorem eius cum venerit super eum angustia? 10 Aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore? 11 Docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat, nec abscondam. 12 Ecce, vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini? 13 Haec est pars hominis impii apud Deum, et hereditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient. 14 Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane. 15 Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt. 16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta: 17 Praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis: et argentum innocens dividet. 18 Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. 19 Dives cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. 20 Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. 21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. 22 Et mittet super eum, et non parcet: de manu eius fugiens fugiet. 23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum eius.
Copyright information for VulgS