Job 37

Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo. Audite auditionem in terrore vocis eius, et sonum de ore illius procedentem. Subter omnes caelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae. Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suae, et non investigabitur, cum audita fuerit vox eius. Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia. Qui praecipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae. Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua. Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur. Ab interioribus austri egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus. 10 Flante Deo concrescit gelu, et rursum latissimae funduntur aquae. 11 Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum. 12 Quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum: 13 Sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri. 14 Ausculta haec Iob: sta, et considera mirabilia Dei. 15 Numquid scis quando praeceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium eius? 16 Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias? 17 Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro? 18 Tu forsitan cum eo fabricatus es caelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt. 19 Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris. 20 Quis narrabit ei quae loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur. 21 At nunc non vident lucem: subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas. 22 Ab Aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio. 23 Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et iudicio, et iustitia et enarrari non potest. 24 Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes, qui sibi videntur esse sapientes.
Copyright information for VulgS