Job 39

Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum? Incurvantur ad foetum, et pariunt, et rugitus emittunt. Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas. Quis dimisit onagrum liberum, et vincula eius quis solvit? Cui dedi in solitudine domum, et tabernacula eius in terra salsuginis. Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit. Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit. Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum? 10 Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo? aut confringet glebas vallium post te? 11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius, et derelinques ei labores tuos? 12 Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget? 13 Penna struthionis similis est pennis herodii, et accipitris. 14 Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea? 15 Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. 16 Duratur ad filios suos quasi non sint sui, frustra laboravit nullo timore cogente. 17 Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. 18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem eius. 19 Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum? 20 Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium eius terror. 21 Terram ungula fodit, exultat audacter: in occursum pergit armatis. 22 Contemnit pavorem, nec cedit gladio. 23 Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clypeus. 24 Fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem. 25 Ubi audierit buccinam, dicit: Vah, procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. 26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum? 27 Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? 28 In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus. 29 Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt, 30 Pulli eius lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest. 31 Et adiecit Dominus, et locutus est ad Iob: 32 Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei. 33 Respondens autem Iob Domino, dixit: 34 Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum. 35 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.
Copyright information for VulgS