Job 41

Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo? Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quae sub caelo sunt, mea sunt. Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. Quis revelabit faciem indumenti eius? et in medium oris eius quis intrabit? Portas vultus eius quis aperiet? per gyrum dentium eius formido. Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. Una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas: Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. Sternutatio eius splendor ignis, et oculi eius, ut palpebrae diluculi. 10 De ore eius lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae. 11 De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis. 12 Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur. 13 In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius praecedit egestas. 14 Membra carnium eius cohaerentia sibi: mittet contra eum flumina, et ad locum alium non ferentur. 15 Cor eius indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. 16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. 17 Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit neque hasta, neque thorax: 18 Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum, aes. 19 Non fugabit eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundae. 20 Quasi stipulam aestimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. 21 Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. 22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. 23 Post eum lucebit semita, aestimabit abyssum quasi senescentem. 24 Non est super terram potestas, quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. 25 Omne sublime videt, ipse est rex super universos filios superbiae.
Copyright information for VulgS