Job 5

Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim. Longe fient filii eius a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius. Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero: 10 Qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa: 11 Qui ponit humiles in sublime, et moerentes erigit sospitate: 12 Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant: 13 Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat: 14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. 15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. 16 Et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum. 17 Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: 18 Quia ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus eius sanabunt. 19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. 20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. 21 A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. 22 In vastitate, et fame ridebis, et bestias terrae non formidabis. 23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi. 24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans speciem tuam, non peccabis. 25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. 26 Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. 27 Ecce, hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.
Copyright information for VulgS