John 17

Haec locutus est Iesus: et sublevatis oculis in caelum, dixit: Pater venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: et nunc clarifica me tu Pater apud temetipsum, claritate, quam habui prius, quam mundus fieret, apud te. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: Tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt: quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Ego pro eis rogo: Non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi: quia tui sunt: 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis: 11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, ego custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. 13 Nunc autem ad te venio: et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. 15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. 16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. 17 Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. 18 Sicut tu me misisti in mundum, ita et ego misi eos in mundum. 19 Et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate. 20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me: 21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. 22 Et ego claritatem, quam tu dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. 23 Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. 24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. 25 Pater iuste, mundus te non cognovit. ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti. 26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
Copyright information for VulgS