Jonah 3

Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo, dicens: Surge, et vade in Niniven civitatem magnam: et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te. Et surrexit Ionas, et abiit in Niniven iuxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna itinere trium dierum. Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Et crediderunt viri Ninivitae in Deum: et praedicaverunt ieiunium, et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem. Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abiecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum eius, dicens: Homines, et iumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant. Et operiantur saccis homines, et iumenta, et clament ad Dominum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate, quae est in manibus eorum. Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus: et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? 10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam, quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.
Copyright information for VulgS