Joshua 16

Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Iericho et aquas eius ab Oriente: solitudo quae ascendit de Iericho ad montem Bethel: et egreditur de Bethel Luzam: transitque terminum Archi, Ataroth. et descendit ad Occidentem iuxta terminum Iephleti, usque ad terminos Beth horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones eius mari magno: possederuntque filii Ioseph Manasses et Ephraim. Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra Orientem Ataroth addar usque Beth horon superiorem. Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero Aquilonem respicit, et circuit terminos contra Orientem in Thanathselo: et pertransit ab Oriente Ianoe. descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Iericho, egrediturque ad Iordanem. De Taphua pertransit contra mare in Vallem arundineti, suntque egressus eius in mare salsissimum. haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. Urbesque separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villae earum. 10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
Copyright information for VulgS