Judges 5

Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in illo die, dicentes: Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino. Audite reges, auribus percipite principes: Ego sum, ego sum quae Domino canam, psallam Domino Deo Israel. Domine cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, caelique ac nubes distillaverunt aquis. Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israel. In diebus Samgar filii Anath, in diebus Iahel quieverunt semitae: et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios. Cessaverunt fortes in Israel, et quieverunt: donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israel. Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israel. Cor meum diligit principes Israel: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. 10 Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in iudicio, et ambulatis in via, loquimini. 11 Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israel: tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum. 12 Surge, surge Debbora, surge, surge, et loquere canticum: surge Barac, et apprehende captivos tuos fili Abinoem. 13 Salvatae sunt reliquiae populi, Dominus in fortibus dimicavit. 14 Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalec: de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum. 15 Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in praeceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. 16 Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. 17 Galaad trans Iordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus: Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur. 18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome. 19 Venerunt reges et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo, et tamen nihil tulere praedantes. 20 De caelo dimicatum est contra eos: stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt. 21 Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison: conculca anima mea robustos. 22 Ungulae equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per praeceps ruentibus fortissimis hostium. 23 Maledicite terrae Meroz, dixit Angelus Domini: maledicite habitatoribus eius, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adiutorium fortissimorum eius. 24 Benedicta inter mulieres Iahel uxor Haber Cinaei, et benedicatur in tabernaculo suo. 25 Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum. 26 Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos, percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans. 27 Inter pedes eius ruit: defecit, et mortuus est: volvebatur ante pedes eius, et iacebat exanimis et miserabilis. 28 Per fenestram respiciens, ululabat mater eius: et de coenaculo loquebatur: Cur moratur regredi currus eius? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius? 29 Una sapientior ceteris uxoribus eius, haec socrui verba respondit: 30 Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei: vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur. 31 Sic pereant omnes inimici tui Domine: qui autem diligunt te, sicut Sol in ortu suo splendet, ita rutilent. 32 Quievitque Terra per quadraginta annos.
Copyright information for VulgS