Lamentations 3

ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius. ALEPH. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. ALEPH. Tantum in me vertit, et convertit manum suam tota die. BETH. Vetustam fecit pellem meam, et carnem meam, contrivit ossa mea. BETH. Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle, et labore. BETH. In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos. GHIMEL. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar: aggravavit compedem meum. GHIMEL. Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam. GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit. 10 DALETH. Ursus insidians factus est mihi: leo in absconditis. 11 DALETH. Semitas meas subvertit, et confregit me: posuit me desolatam. 12 DALETH. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. 13 HE. Misit in renibus meis filias pharetrae suae. 14 HE. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. 15 HE. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. 16 VAU. Et fregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere. 17 VAU. Et repulsa est a pace anima mea, oblitus sum bonorum. 18 VAU. Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino. 19 ZAIN. Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absinthii, et fellis. 20 ZAIN. Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. 21 ZAIN. Haec recolens in corde meo, ideo sperabo. 22 HETH. Misericordiae Domini quia non sumus consumpti: quia non defecerunt miserationes eius. 23 HETH. Novi diluculo, multa est fides tua. 24 HETH. Pars mea Dominus, dixit anima mea: propterea expectabo eum. 25 TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. 26 TETH. Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei. 27 TETH. Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua. 28 IOD. Sedebit solitarius, et tacebit: quia levavit se super se. 29 IOD. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes. 30 IOD. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. 31 CAPH. Quia non repellet in sempiternum Dominus. 32 CAPH. Quia si abiecit, miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum. 33 CAPH. Non enim humiliavit ex corde suo, et abiecit filios hominum, 34 LAMED. Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terrae, 35 LAMED. Ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi. 36 LAMED. Ut perverteret hominem in iudicio suo, Dominus ignoravit. 37 MEM. Quis est iste, qui dixit ut fieret, Domino non iubente? 38 MEM. Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona? 39 MEM. Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis? 40 NUN. Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. 41 NUN. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos. 42 NUN. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus: idcirco tu inexorabilis es. 43 SAMECH. Operuisti in furore, et percussisti nos: occidisti, nec pepercisti. 44 SAMECH. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. 45 SAMECH. Eradicationem, et abiectionem posuisti me in medio populorum. 46 PHE. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici. 47 PHE. Formido, et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio. 48 PHE. Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiae populi mei. 49 AIN. Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies, 50 AIN. Donec respiceret et videret Dominus de caelis. 51 AIN. Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae. 52 SADE. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis. 53 SADE. Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. 54 SADE. Inundaverunt aquae super caput meum: dixi: Perii. 55 COPH. Invocavi nomen tuum Domine de lacu novissimo. 56 COPH. Vocem meam audisti: ne avertas aurem tuam a singultu meo, et clamoribus. 57 COPH. Appropinquasti in die, quando invocavi te: dixisti: Ne timeas. 58 RES. Iudicasti Domine causam animae meae, redemptor vitae meae. 59 RES. Vidisti Domine iniquitatem illorum adversum me: iudica iudicium meum. 60 RES. Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me. 61 SIN. Audisti opprobrium eorum Domine, omnes cogitationes eorum adversum me: 62 SIN. Labia insurgentium mihi; et meditationes eorum adversum me tota die. 63 SIN. Sessionem eorum, et resurrectionem eorum vide, ego sum psalmus eorum. 64 THAU. Redes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum. 65 THAU. Dabis eis scutum cordis laborem tuum. 66 THAU. Persequeris in furore, et conteres eos sub caelis Domine.
Copyright information for VulgS