Lamentations 5

Recordare Domine quid acciderit nobis: intuere, et respice opprobrium nostrum. Hereditas nostra versa est ad alienos: domus nostrae ad extraneos. Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae. Aquam nostram pecunia bibimus: ligna nostra pretio comparavimus. Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. Aegypto dedimus manum, et Assyriis ut saturaremur pane. Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus. Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum. In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. 10 Pellis nostra, quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis. 11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Iuda. 12 Principes manu suspensi sunt: facies senum non erubuerunt. 13 Adolescentibus impudice abusi sunt: et pueri in ligno corruerunt. 14 Senes defecerunt de portis: iuvenes de choro psallentium. 15 Defecit gaudium cordis nostri: versus est in luctum chorus noster. 16 Cecidit corona capitis nostri: vae nobis, quia peccavimus. 17 Propterea moestum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri. 18 Propter montem Sion quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo. 19 Tu autem Domine in aeternum permanebis, solium tuum in generatione et generationem. 20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri? derelinques nos in longitudine dierum? 21 Converte nos Domine ad te, et convertemur: innova dies nostros, sicut a principio. 22 Sed proiiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer.
Copyright information for VulgS