Luke 12

Multis autem turbis concurrentibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Nihil enim opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. ita dico vobis, hunc timete. Nonne quinque passeres vaeneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos: Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei: qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei. 10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem, qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur. 11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite soliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis. 12 Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere. 13 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem. 14 At ille dixit ei: Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos? 15 Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet. 16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit: 17 et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? 18 Et dixit: Hoc faciam: Destruam horrea mea, et maiora faciam: et illuc congregabo omnia, quae nata sunt mihi, et bona mea, 19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. 20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cuius erunt? 21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. 22 Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis: Nolite soliciti esse animae vestrae quid manducetis: neque corpori quid induamini. 23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum. 24 Considerate corvos quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? 25 Quis autem vestrum cogitando potest adiicere ad staturam suam cubitum unum? 26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris soliciti estis? 27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. 28 Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillae fidei? 29 Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli: 30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. 31 Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec omnia adiicientur vobis. 32 Nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum. 33 Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. 34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. 35 Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, 36 et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit, et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37 Beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. 38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. 39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 40 Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. 41 Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam: an et ad omnes? 42 Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus, invenerit ita facientem. 44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia, quae possidet, constituet illum. 45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: 46 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet. 47 Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non se praeparavit, et non facit secundum voluntatem eius, vapulabit multis: 48 qui autem non cognovit, et fecit digna, plagis vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. 49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? 50 Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usquedum perficiatur? 51 Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem: 52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres 53 dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. 54 Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit. 55 Et cum austrum flantem, dicitis: Quia aestus erit: et fit. 56 Hypocritae faciem caeli, et terrae nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? 57 Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est? 58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.
Copyright information for VulgS