Luke 21

Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. Vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo. Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper, plus quam omnes misit. Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo, quo deest illi, omnem victum suum, quem habuit, misit. Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus, et donis ornatum esset, dixit: Haec, quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Interrogaverunt autem illum, dicentes: Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient? Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. Cum autem audieritis proelia, et seditiones, nolite terreri: oportet enim primum haec fieri, sed nondum statim finis. 10 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. 11 Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt. 12 Sed ante haec omnia iniicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas, et custodias, trahentes ad reges, et praesides propter nomen meum: 13 continget autem vobis in testimonium. 14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. 15 ego enim dabo vobis os, et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii vestri. 16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: 17 et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum: 18 et capillus de capite vestro non peribit. 19 In patientia vestra possidebitis animas vestras. 20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius: 21 tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes: et qui in medio eius, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam. 22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt. 23 Vae autem praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus. erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. 24 Et cadent in ore gladii: et captivi ducentur in omnes Gentes. et Ierusalem calcabitur a Gentibus: donec impleantur tempora nationum. 25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura Gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum: 26 arescentibus hominibus prae timore, et expectatione, quae supervenient universo orbi: nam virtutes caelorum movebuntur: 27 et tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna, et maiestate. 28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. 29 Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores: 30 cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. 31 Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. 33 Caelum, et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. 34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae: et superveniat in vos repentina dies illa: 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. 36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis. 37 Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte, qui vocatur Oliveti. 38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
Copyright information for VulgS